01. Rudolf of Fulda's Latin text on Thiota

1. Per idem tempus [847] mulier quaedam de Alamanniae partibus, nomine Thiota, pseudoprophetissa, Mogontiacum venit, quae Salomonis episcopi parrochiam suis vaticiniis non minime turbaverat. Nam certum consummationis saeculi diem, aliaque perplura Dei solius noticiae cognita, quasi divinitus sibi relevata, scire se fatebatur, et eodem anno ultimum diem mundo imminere praedicabat. Unde multi plebeii utriusque sexus timore perculsi, ad eam venientes munera illi ferebant, seque orationibus illius commendabant: et, quod gravius est, sacri ordinis viri doctrinas ecclesiasticas postponentes, illam quasi magistram coelitus destinatam sequebantur. Haec in praesentiam episcoporum apud sanctum Albanum deducta et diligenter de suis assertionibus requisita, presbyterum quendam sibi ea suggessisse, et se talia quaestus causa narrasse professa est. Quapropter synodali iudicio publicis caesa flagellis, ministerium praedicationis, quod inrationabiliter arripuit et sibi contra morem ecclesiasticum vindicare praesumpsit, cum dedecore amisit, suisque vaticiniis tandem confusa finem imposuit. Annales Fuldenses ad. an. 847; MGH SS I, p.365.